Rozmiar: 15909 bajtów

CCXIV.

1349, März 30. Münsterberg.

Herzog Nicolaus (No. CCLXXXIV.) beurkundet, dass der Abt Sigehard das Dorf Baitzen gekauft hat.

In nomine domini amen. Nos Nycolaus dei gracia dux Slesie dominusque de Furstinberg et de Munstirberg notum facimus universis, quod nobilis femina, domina Elyzabeth, filia quondam felicis memorie domini Dyrskonis militis de Byczen, heres quoque ex successione paterna eiusdem ville ac bonorum in Byczen, domini Nycusconis dicti de Damelwicz militis coniux legittima cum eodem suo marito nec non suis filiis et heredibus, videlicet: Nycolao, Heynczcone, Lutkone, Ramvoldo, Boruthone, Bernhardo et Dyrskone ad nostram accedens presentiam coram nobis et nostris fidelibus, sana mente et corpore, non conpulsa neque coacta, sed bona voluntate et hylari vultu proposuit, quod de prefati mariti sui et filiorum suorum prenominatorum maturo ac deliberato consilio ac consensu unanimi, sicuti eciam coram nobis sunt ibidem confessi, villam Byczen predictam territorii nostri Munstirbergensis cum omnibus, que ad ipsam pertinuerunt et pertinent ab antiquo, religiosis viris, domino Sighardo compatri nostro karissimo, abbati ord. Cist. eiusque monasterio et conventui in Camencz et eorum perpetuis successoribus pro nongentis marcis grossorum Pragensium Polonici numeri perpetue vendiderunt, petentes instanter, ut villam Byczen prefatam cum omnibus ad ipsam spectantibus dicto claustro Camencz et personis inibi domino iugiter famulantibus de nostra dignaremur magnificentia resignare. Nos vero attendentes dictorum abbatis at conventus in Camencz sincere devotionis affectum et orationum frequentiam, qua pro nostris et progenitorum nostrorum reatibus devotius apud dominum inter­cedunt, considerantes etiam grata et multa servitia nobis ab ipsis exhibita, ad laudem dei omni­potentis atque intemerate genitricis ipsius decus et gloriam, necnon pro peccatorum nostrorum remedio simulque pro nostro perpetuo testamento resignavimus et presenti privilegio resignamus, adpropriamus, adscribimus et assignamus sepedictam villam Byczen prenominato domino abbati et monasterio Camencz iure hereditario et proprietario perpetuo possidendam cum omnibus agris, pratis, ortis, rubetis, silvis, molendinis, piscinis, piscationibus atque pascuis cum iure patronatus ecclesie et generaliter ac specialiter cum omnibus utilitatibus et proventibus, que in villa pre­scripta Byczen et in omnibus ad ipsam pertinentibus super terram sive sub terra de quocum­que metallo seu lucro poterunt provenire, sicut hec omnia in suis greniciis, metis et terminis ab antiquo limitata sunt circumferencialiter et distincta. Abbas etiam et conventus de Camencz, qui pro tempore fuerint, possunt dictam villam Byczen vendere et locare iure Teutunico cuicumque voluerint pro sue beneplacito voluntatis. Damus etiam abbati, qui in Camencz pro tempore fuerit, in sepedicta villa Byczen et in omnibas ad eam spectantibus omne nostrum dominium et omnibus habitantibus in eisdem libertatem ex parte nostri perpetuam, absolventes eos perpetue ab omnibus nostris servitiis dextrarialibus seu aliis quibuscumque servitiis parvis vel magnis nostrum dominium respicientibus, quocumque nomine nunccupentur, et ab omnibus exactionibus ac petitionibus pecunie vel annone, ab araturis etiam et vecturis atque stationibus, que "legir" vocantur, et ab omnibus angariis et perangariis quibuscumque, hoc solum excepto, quod si exactio seu petitio generalis in terra nostra super omnia bona libera poneretur, tunc bona in Byczen non plus quam de decem parvis mansis debent solvere huiusmodi exactionem et petitionem seu nomine petitionis et exactionis supradicte. Volumus etiam et sub optentu gracie nostre iudici curie nostre omnibusque iudicibus nostris hereditariis et provincialibus et camerariis seu inpigneratoribus nostris presentibus et futuris districte precipiendo mandamus, quod in sepedicta villa Byczen seu in eius metis et terminis nequaquam audeant pro quocumque negotio iudicio presidere seu aliquam violentiam facere vel habitatores ipsius ad suum evocare iudicium vel citare, nec aliquam causam parvam vel magnam ibidem iudicare presumant. Sed omnes cause parve vel magne, etiam si se ad collum et manum extenderint, que in bonis in Byczen poterunt suboriri, debent a domino abbate de Camencz, qui pro tempore fuerit, cui supremum iudicium dedimus, vel a suo iudice, cui vices suas commiserit, iudicari; nobilibus Ulrico de Lewinrode, Petro Santkonis, Johanne de Budowe, Witkone Boemo militibus; Andrea de Eycholcz curie nostre iudice, Vincentio de Lybnow fidelibus nostris et Nicolao de Ponkow curie nostre notario testibus ad premissa. Datum Munstirberg feria secunda proxima post dominicam, qua canitur dominica: Iudica me deus etc. in quadragesima, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo nono.

Or. Perg. in zwei Ausfertigungen. Das Reitersiegel des Herzogs mit Rücksiegel an gedrehter Schnur von grün­roth und violetter Seide bei A. und von grünvioletter Seide bei B.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów